- UTICA
- I.UTICAoppid. Hispaniae Baeticae, nunc Marmolexo, in Vandalitia, in Dioecesi Giennensi, teste Lubinô,II.UTICAquae melius Uzetia, sive Ucetia, item Ucecia, Gall. Uzes, urbs Galliae Narbonens. in Occitana regione Episcopalis sub Archiepiscopo arelatensi, in veterib. Notitiis provinciarum et civitatum Galliae, in provincia narbonensi prima, nunc ultimô locô, nunc penultimô ponitur. Proin miratur Valesius, illam in quibusdam earum Metropolim vocari, cum eô honore urbs ista numquam gavisa sit, sed semper Narbo: dumque Narbo Gothorum fuit ac Saracenorum, Bituricas ad tempus pro Metropoli habuerit; vel, si aliis credimus Arelatum. Astimacensem eam vocatam quoque asserit Monachus, qui duos de vita S. arnulphi Mettensis Episcopi libros composuit, forte a rivo Astima, seu Atsena. Gregor. Turonensis, l. 8. c. 18. eius meminit, urbem ucetiam illam vocat: quemadmodum idem, l. 6. c. 7. Ferreoli Ucecensis Episcopi mentionem inicit: ex quo colligitur, promiscue nunc Uceciam, nunc Ucetiam dici consuevisse. Divisio regni Lotharii A. C. 870. facta Ucetiam vocat Vivariisque coniungit; et iterum post Lugdunense ac Viennense territorium, Vivarias et Ucetiam infra commemorat. i. e. pagum seu agrum Vivariensem ac uceticum. Rigordus in A. C. 1185. in Gothia civitatem Ucetiam memorat. Ex eius Episcopis Probatius Concilio Agathensi subscripsit: Concilio Aurelianensi 4. Firminus, Episcopus Ecclesiae Uceticensium dictus Concilio Parisiensi 2. interfuit Firminus etc. inter Nemansum 4. et Lutevam ad Occident. 8. leucis. Hinc Ucetiensis tractus, l'Uzeguois. Vide Ucetia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.